Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 295
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/295/ duorum oppositorum, quod non est in rebus

naturalibus, in quibus, posita causa adaequata,

ponitur effectus.

 

 

EXERCITATIO XLV

Respondet secundo argumento.

 

Non aliter operantur homines, quam

ab astris in genitura disponuntur. Ipsis

igitur adscribi debet, si male operantur.

Respondent communiter Doctores inclinare

duntaxat astra, non cogere voluntatem nostram.

Ita Augustinus, libro 5. De civitate Dei, cap. 5. et 6.;

text. 2. Super Genesin ad litteram; in 2. De doctrina

Christiana; in libro 3. De Trinitate, et alibi. Sequuntur

Scholastici: Beatus Thomas, libro 3. Contra

Gentiles, cap. 84., 92. et 96.; in 2. Sententiarum, dist. 15., qu. i, art. 2.,

in i parte, qu. 115., art. 3. et 4.; De potentia, qu. 5., art. 8.; in

2. De generatione, prope finem et alibi; Scotus, in

2. Theologicarum Sententiarum, dist. 14, qu. 3.; et ibidem Bacconius

caeterique interpretes. At facili negotio

istorum auctoritas ab Astronomis refellitur,

utpote quia vix quid sint sidera Scholastici

norunt, nedum siderum virtutes. Ad

Claudium igitur Ptolemaeum appellant.

Non abnuo, non recuso. Ptolemaei dicamus

iudicium. Is, in libro l. De astrorum iudiciis, cap. 4., text.

24., ita loquitur: «Non autem existimandum est

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES